Quaestio linguae

Petrus Bembo in pictura Titiani Vecellii, (1539-1540) Vasingtoniae, Pinacotheca Artium Nationalis (National Gallery of Art)

Quaestio linguae fuit illa rogatio inter saeculum duodecimum et quartum decimum allata, quanam lingua Itali publice in vita quotidiana uterentur. In Italiae enim regionibus iam pluribus saeculis variis generibus dicendi ob plenam humanitatis cultusque ignorantiam et inopiam totius uniusque imperii, dialectis, qui dicuntur, in Italia pluribus regnis parvulis dissoluta locuti sunt. Publica autem scripta et sacra et profana, quae conscripserunt aliisve permiserunt, Latine conficiebantur, quippe qua omnes quisque intellexissent itaque, una cum lingua litteris studuissent. Italice litteris usque ad illius sermonis litterarii conditorem, Dantem exorsum consiliis in agendo positis mercatores mandaverunt. Haec quaestio cum Italici sermonis historia paene omnino coniuncta est.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search